The Principal Navigations, Voyages, Traffiques, - Richard Hakluyt
Pages:
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31
De multitudine Piscium, qui se proijciunt in aridam.
In hac contrata vnum mirabile valde reperitur, quod vnaquaeque generatio
piscium in mari ad istam contratam venit in tanta quantitate, quod per
magnum spatium maris nil videtur nisi dorsa piscium, et super aridam se
proijciunt quando prope ripam sunt, et permittunt homines per tres dies
venire, et de illis sumere quantum placuerint, et tunc redeunt ad mare:
Post illam speciem per illum modum venit alia species, et offert se, et sic
de omnibus speciebus, semel tamen tantum hoc faciunt in anno. Et quaesiui a
gente illa quomodo et qualiter hoc possit fieri? responderunt quod hoc modo
pisces per naturam docentur venire, et imperatorem suum reuereri.
[Sidenote: Testitudines magnae.] Ibi etiam sunt testudines ita magnae sicut
est vnus furnus, et multa alia vidi quae incredibilia forent, nisi homo illa
vidisset. In illa etiam contrata homo mortuus conburitur, et vxor viua cum
eo, sicut superius de alia contrata dictum est, quia dicunt homines illi
quod illa vadit ad alium mundum ad morandum cum eo, ne ibi aliam vxorem
accipiat. [Sidenote: Moumoran.] Vltra transiui per mare Oceanum versus
meridiem, et transiui per multas contratas et insulas, quarum vna vocatur
Moumoran, et habet in circuitu 2000. milliaria, in qua homines portant
facies caninas et mulieres similiter, et vnum bouem adorant pro Deo suo, et
ideo quilibet vnum bouem aureum vel argenteum in fronte portat: Homines
illius contratae et mulieres vadunt totaliter nudi, nisi quod vnum pannum
lineum portant ante verenda sua. Homines illius regionis sunt maximi et
fortissimi, et quia vadunt nudi, quando debent bellare, portant vnum scutum
de ferro, quod cooperit eos a capite vsque ad pedes, et si contingat eos
aliquem de aduersarijs capere in bello qui pecunia non possit redimi,
statim comedunt eum; si autem possit se redimere pecunia, illum abire
permittunt: Rex eorum portat 300. margaritas ad collum suum maximas et
pulcherrimas, et 300. orationes omni die dicit Deo suo: Hic etiam portat in
digito suo vnum lapidem longitudinis vnius spansae, et dum habet illum
videtur ab alijs quasi vna flamma ignis, et ideo nullus audet sibi
appropinquare, et dicitur quod non est lapis in mundo pretiosior illo.
Magnus autem imperator Tartarorum de Katai, nunquam vi, nec pecunia, nec
ingenio illum obtinere potuit, cum tamen circa hoc laborauerit.
De Insula Ceilan, et de monte vbi Adam planxit Abel filium suum.
[Sidenote: Ceilan insula.] Transiui per aliam insulam vocatam Ceilan, quae
habet in ambitu plusquam duo millia milliaria, in qua sunt serpentes quasi
infiniti, et maxima multitudo leonum, vrsarum, et omnium animalium
rapacium, et siluestrium, et potissime elephantum. In illa contrata est
mons maximus, in quo dicunt gentes illius regionis quod Adam planxit Abel
filium suum 500. annis. In medio illius montis est planicies pulcherrima,
in qua est lacus paruus multum habens de aqua, et homines illi dicunt aquam
illam fuisse de lachrymis Adae et Euae, sed probaui hoc falsum esse, quia
vidi aquam in lacu scaturire: haec aqua plena est hirudinibus et
sanguisugis, et lapidibus pretiosis; istos lapides rex non accepit sibi,
sed semel vel bis in anno permittit pauperes sub aqua ire pro lapidibus, et
omnes quot possunt colligere illis concedit, vt orent pro anima sua. Vt
autem possint sub aqua ire accipiunt lymones, et cum illis vngunt se valde
bene, et sic nudos se in aquam submergunt, et sanguisugae illis nocere non
possunt. Ab isto lacu aqua exit et currit vsque ad mare, et in transitu
quando retrahit se, fodiuntur Rubiae, et adamantes, et margaritae, et aliae
gemmae pretiosae: vnde opinio est quod rex ille magis abundat lapidibus
pretiosis, quam aliquis in mundo. In contrata illa sunt quasi omnia genera
animalium et auium; et dixerunt mihi gentes illae quod animalia illa nullum
forensem inuadunt, nec offendunt, sed tantum homines illius regionis. Vidi
in illa insula aues ita magnas sicut sunt hic anseres, habentes duo capita,
et alia mirabilia quae non scribo. [Sidenote: Bodin Insula.] Vltra versus
meridiem transiui, et applicui, ad insulam quandam quae vocatur Bodin, quod
idem est quod immundum in lingua nostra. In ea morantur pessimi homines,
qui comedunt carnes crudas, et omnem immunditiam faciunt quae quasi
excogitari non poterit; nam pater comedit filium et filius patrem, et
maritus vxorem, et e contrario, et hoc per hunc modum: si pater alicuius
infirmetur, filius vadet ad Astrologum sacerdotem, scz. rogans eum quod
consulat Deum suum, si pater de tali infirmitate euadet, vel non. Tunc ambo
vadunt ad idolum aureum, vel argenteum, facientes orationes in hac forma.
Domine, tu es Deus noster, te adoramus, et rogamus vt nobis respondeas,
debetne talis a tali infirmitate mori vel liberari? Tunc Daemon respondet,
et si dicat, viuet, filius vadit et ministrat illi vsque ad plenam
conualescentiam: Si autem dicat, morietur, Sacerdos ibit ad eum, et vnum
pannum super os eius ponet, et suffocabit eum, et ipsum mortuum incidet in
frusta, et inuitabuntur omnes amici, et parentes eius ad comedendum eum cum
canticis, et omni laetitia, ossa tamen eius honorifice sepelient. Cum autem
ego eos de tali ritu reprehendi, quaerens causam: Respondit vnus mihi, hoc
facimus ne vermes carnes eius comedant, tunc eius anima magnam poenam
sustinerit, nec poteram euellere eos ab isto errore: et multae aliae
nouitates sunt ibi, quas non crederent, nisi qui viderent. Ego autem coram
Deo nihil hic refero, nisi illud de quo certus sum sicut homo certificari
poterit. De ista insula inquisiui a multis expertis, qui omnes vno ore
responderunt mihi, dicentes, quod ista India 4400. insulas continet sub se,
siue in se, in qua etiam sunt 64. reges coronati, et etiam dicunt quod
maior pars illius insulae bene inhabitatur. Et hic istius Indiae facio finem.
De india superiori, et de Prouincia Manci.
In primis refero, quod cum transirem per mare Oceanum per multas dietas
versus Orientem, perueni ad illam magnam prouinciam Manci, quae India
vocatur a Latinis. De ista India superiori inquisiui a Christianis,
Saracenis, idolatris, et omnibus, qui officiales sunt domini Canis magni,
qui omnes vno ore responderunt, quod hae prouincia Manci habet plusquam
2000, magnarum ciuitatum, et in ipsa est maxima copia omnium victualium,
puta, panis, vini, risi, carnium, piscium, &c. Omnes homines istius
prouinciae sunt artifices et mercatores, qui pro quacunque penuria, dummodo
proprijs manibus iuuare se possent per labores, nunquam ab aliquo
eleemosynam peterent. Viri istius prouinciae sunt satis formosi, sed
pallidi, et rasas et paruas barbas habentes; foeminae vero sunt pulcherrimae
inter omnes do mundo. Prima ciuitas ad quam veni de ista India vocatur
Ceuskalon, [Marginal note: Vel Ceuscala.] et distat a mari per vnam dietam,
positaque est super flumen, cuius aqua prope mare cui contignatur, ascendit
super terram per 12. dietas. Totus populus illius Indiae idolatrat. Ista
autem ciuitas tantum nauigium habet, quod incredibile foret nisi videnti.
[Sidenote: Hi sunt alcatrarsi vel onocratoli.] In hac ciuitate vidi quod
300. librae de bono et recenti zinzibero habentur pro minori quam pro vno
grosso: Ibi sunt anseres grossiores et pulchriores, et maius forum de
illis, quam sit in mundo, vt credo, et sunt albissimi sicut lac, et habent
vnum os super caput quantitatis oui, et habet colorem sanguineum, sub gula
habent vnam pellem pendentem semipedalem: Pinguissimi sunt, et optimi fori:
et ita est de anatibus, et gallinis, quae magnae sunt valde in illa terra
plusquam duae de nostris. Ibi sunt serpentes maximi, et capiuntur et a gente
illa comeduntur: vnde qui faceret festum solemne, et non daret serpentes,
nihil reputaret se facere; breuiter in hac ciuitate sunt omnia victualia in
maxima abundantia. Inde transiui per ciuitates multas, et veni ad ciuitatem
nomine Kaitan, [Marginal note: Vel Zaiton.] in qua fratres Minores habent
duo loca, ad quae portaui de ossibus fratrum nostrorum pro fidi Christi
interfectorum, de quibus supra. In hac est copia omnium victualium pro
leuissimo foro, haec ciuitas ita magna est, sicut bis Bononia, et in ea
multa monasteria religiosorum, qui omnes idolis seruiunt. In vno autem
istorum monasteriorum ego fui, et dictum est mihi quod inerant 3000.
religiosorum habentium 11000. idoloram, et vnum illorum, quod quasi paruum
inter caetera mihi videbatur, est ita magnum sicut Christophorus noster.
Isti religiosi omni die pascunt Deos suos, vnde semel iui ad videntum
comestionem illam, et vidi quod illa quae detulerunt sibi comestibilia sunt,
et calidissima, et multum fumigantia, ita quod fumus ascendit ad idola, et
dixerunt Deos illo fumo recreari. Totum autem cibum illi reportauerunt et
comederunt, et sic de fumo tantum Deos suos pauerunt.
De Ciuitate Fuko.
Vltra versus Orientem veni ad ciuitatem quae vocatur Fuko, [Marginal note:
Vel Foqaien.] cuius circuitus continet 30. milliaria, in qua sunt Galli
maximi et pulcherrimi, et gallinae ita albae sicut nix, lanam solum pro
pennis habentes sicut pecudes. Haec ciuitas pulcherrima est, et sita supra
mare. Vltra iui per 18. dietas, et pertransij multas terras et ciuitates,
et in transitu veni ad quendam montem magnum, et vidi quod in vno latere
montis omnia animalia erant nigra vt carbo, et homines et mulieres diuersum
modum viuendi habent: ab alio autem latere omnia animalia erant alba sicut
nix, et homines totaliter diuerse ab alijs vixerunt. Ibi omnes foeminae quae
sunt desponsatae portant in signum quod habent maritos vnum magnum barile de
cornu in capita. [Sidenote: Magnum flumen.] Inde transiui per 18. dietas
alias, et veni ad quoddam magnum flumen, et intraui ciuitatem vnam, quae
transuersum illius fluminis habet pontem maximum, et hospitabar in domo
vnius hospitarij, qui volens mihi complacere, dixit mihi: si velis videre
piscari, veni mecum; et duxit me super pontem, et vidi in brachijs suis
mergos ligatos super perticas, ad quorum gulam vbi ille ligauit vnum filum,
ne illi capientes pisces, comederent eos: Postea in brachio vno posuit 3.
cistas magnas, et tunc dissoluit mergos de perticis, qui statim in aquam
intrauerunt, et pisces ceperunt, et cistas illas repleuerunt in pania hora,
quibus repletis vir ille dissoluit fila a collis eorum, et ipsi reintrantes
flumen se de piscibus recreauerunt, et recreati ad perticas redierunt, et
se ligari sicut prius permiserunt: Ego autem de illis piscibus comedi, et
optimi mihi videbantur. [Sidenote: Alias Cansai, vel Quinzai.] Inde
transiens per multas dietas veni ad vnam ciuitatem quae vocatur Kanasia, quae
sonat in lingua nostro ciuitas coeli: Nunquam ita magnam ciuitatem vidi,
Circuitus enim eus continet 100. millaria, nec in ea vidi spatium quin bene
inhabitaretur; Imo vidi multas domus habentes 10. vel 12. solaria vnum
supra aliud: haec habet suburbia maxima continentia maiorem populum quam
ipsa ciuitas contineat 12. portas habet principales, et in via de qualibet
illarum portarum ad 8. milliaria sunt ciuitates forte maiores vt aestimo,
quam est ciuitas Venetiarum, et Padua. Haec ciuitas sita est in aquis quae
semper stant, et nec fluunt, nec refluunt, vallum tamen habet propter
ventum sicut ciuitas Venetiarum. In ea sunt plus decem mille et 2. pontium,
quorum multos numeraui et transiui, et in qualibet ponte stant custodes
ciuitatis continue custodientes ciuitatem pro magno Cane imperatore Catai.
Vnum mandatum dicunt gentes illius ciuitatis a domino se recepisse. Nam
quilibet ignis soluit vnum balis, i. 5. cartas bombicis, qui unum florenum
cum dimidio valent, et 10. vel 12. supellectiles facient vnum ignem, et sic
pro vno igne soluent. Isti ignes sunt bene 85. Thuman, eum alijs 4.
Saracenorum quae faciunt 89. Thuma vero vnum decem milia ignium facit,
reliqui autem de populo ciuitatis sunt alij Christiani, alij mercatores, et
alij transeuntes per terram, vnde maxime fui miratus quo modo tot corpora
hominum poterant simul habitare: in ea est maxima copia victualium, scz.
panis et vini, et carnium de porco praecipue cum alijs necessarijs.
De monasterio vbi sunt multa animalia diuersa in quodam monte.
In illa ciuitate 4. fratres nostri conuerterant vnum potentem ad fidem
Christi, in cuius hospitio continue habitabam, dum fui ibi, qui semel dixit
mihi, Ara, i. pater, vis tu venire et videre ciuitatem istam: et dixi quod
sic, et ascendimus vnam barcham, et iuimus ad vnum monasterium maximum, de
quo vocauit vnum religiosum sibi notum, et dixit sibi de me. Iste Raban
Francus, i. religiosus venit de inde vbi sol occidit, et nunc vadit
Cambaleth, vt deprecetur vitam pro magno Cane, et ideo ostendas sibi
aliquid, quod si reuertatur ad contratas suas possit referre quod tale quid
nouum vidi in Canasia ciuitate: tunc sumpsit ille religiosus duos mastellos
magnos repletos reliquijs quae supererant de mensa, et duxit me ad vnam
perclusam paruam, quam aperuit cum claue, et aparuit, viridarium gratiosum
et magnum in quod intrauimus, et in illo viridario stat vnas monticulus
sicut vnum campanile, repletus amoenis herbis et arboribus, et dum staremus
ibi, ipse sumpsit cymbalum, et incoepit percutere ipsum sicut percutitur
quando monachi intrant refectorium, ad cuius sonitum multa animalia diuersa
descenderunt de monte illo, aliqua vt simiae, aliqua vt Cati, Maymones, et
aliqua faciem hominis habentia, et dum sic starem congregauerunt se circa
ipsum, 4000. de illis animalibus, et se in ordinibus collocauerunt, coram
quibus posuit paropsidem et dabat eis comedere, et cum comedissent iterum
cymbalum percussit, et omnia ad loca propria redierunt. Tunc admiratus
inquisiui quae essent animalia ista? Et respondit mihi quod sunt animae
nobilium virorum, quas nos hic pascimus amore Dei, qui regit orbem, et
sicut vnus homo fuit nobilis, ita anima eius post mortem in corpus nobilis
animalis intrat. Animae vero simplicium et rusticorum, corpora vilium
animalium intrant. Incoepi istam abusionem improbare, sed nihil valuit
sibi, non enim poterat credere, quod aliqua anima posset sine corpore
manere. [Sidenote: Chilenso.] Inde transiui ad quandam ciuitatem nomine
Chilenso, cuius muri per 40. milliaria circuerunt. In ista ciuitate sunt
360. pontes lapidei pulchriores quam vnquam viderim, et bene inhabitatur,
et nauigium maxinium habet, et copiam omnium victualium et aliorum bonorum.
[Sidenote: Thalay. Kakam.] Inde iui ad quoddam flumen dictum Thalay, quod
vbi est strictius habet in latitudine 7. milliaria, et illud flumen per
medium terrae Pygmaeorum transit, quorum ciuitas vocatur Kakam, quae de
pulchrioribus ciuitatibus mundi est. Isti Pigmaei habent longitudinem trium
spansarum mearum, et faciunt maiora et meliora goton, et bombicinam quam
aliqui homines in mundo. Inde per illud flumen transiens, veni ad vnam
ciuitatem Ianzu, in qua est vnus locus fratrum nostrorum, et sunt in ea
tres ecclesiae Nestorianorum: haec ciuitas nobilis est, et magna, habens in
se 48. Thuman ignium, et in ea omnia victualia, et animalia in magna copia,
de quo Christiani viuunt: Dominus istius ciuitatis solum de sale habet in
redditibus 50. Thuman Balisi, et valet balisus vnum florenum cum dimidio:
Ita quod vnum Thuman facit 15. millia florenorum, vnam tamen gratiam facit
dominus populo, quia dimittit ei, ne sit caristia in eo, 200. Thuman. Habet
haec ciuitas consuetudinem, quod quando vnus vult facere conuiuium amicis
suis, ad hoc sunt hospitia deputata, et vbi ille circuit per hospites,
dicens sibi tales amicos meos habebis, quos festabis nomine meo, et tantum
in festo volo expendere, et per illum modum melius conuiuant amici in
pluribus hospitijs quam facerent in vno. [Sidenote: Montu.] Per 10.
milliaria ab ista ciuitate in capite fluminis Thalay est vna ciuitas vocata
Montu, quae maius nauigium habet, quam viderim in toto mundo; Et omnes naues
ibi sunt albae sicut nix, et in ipsis sunt hospitia, et multa alia quae
nullus homo crederet nisi viderentur.
De ciuitate Cambaleth.
[Sidenote: Caramoran.] Inde transiui per 8. dietas per multas terras et
ciuitates, et veni tandem per aquam dulcem ad quandam ciuitatem nomine
Leneyn, quae est posita super flumen vocatum Caramoran, quod per medium
Catai transit, et magnum damnum sibi infert, quando erumpit. Inde transiens
per flumen versus Orientem per multas dietas et ciuitates, veni ad vnam
ciuitatem nomine Sumacoto, quae maiorem copiam habet de serico, quam aliqua
ciuitas in mundo: Quando enim est maior caristia Serici, ibi 40. librae
habentur pro minori quam pro 8. grossis. In ea est copia omnium
mercimoniorum et omnium victualium, panis, vini, carnium, piscium, et
omnium specierum electarum. [Sidenote: Cambalec.] Inde transiui versus
Orientem per multas ciuitates, et veni ad illam nobilem, et nominatam
Cambaleth quae est ciuitas multum antiqua, et veni ad Catai, et eam ceperunt
Tartari: Et iuxta eam ad dimidium miliare aliam ciuitatem fecerunt, quae
vocatur Caido et haec 12. portas habet, et semper inter vnam et aliam sunt
duo miliaria, et medium inter illas ciuitates bene inhabitatur, ita quod
faciunt quasi vnam ciuitatem; Et ambitus istarum duarum ciuitatum est
plusquam 40. milliaria. [Sidenote: Mandeuil cap. 33.] In hac ciuitate
magnus imperator Canis habet sedem suam principalem, et suum magnum
palatium, cuius muri bene 4. miliaria continent; et infra illud palatium
sunt multa alia palatia dominorum de familia sua. In palatio etiam illo est
vnus mons pulcherrimus consitus arboribus, propter quod mons viridis
nominatur, et in monte palatium amoenissimum in quo communiter Canis
residet: A latere autem montis est vnus lacus magnus, supra quem pons
pulcherrimus est factus, et in illo lacu est magna copia anserum et anatum,
et omnium auium aquaticarum; et in silua montis copia omnium auium et
ferarum siluestrium, et ideo quando dominus Canis vult venari non oportet
eum exire palatium suum. Palatium vero principale, in quo sedes sua est,
est magnum valde, et habet interius 14. columnas aureas, et omnes muri eius
cooperti sunt pellibus rubeis quae dicuntur nobiliores pelles de mundo: Et
in medio palatij est vna pigna altitudinis duorum passuum, quae tota est de
vno lapide pretioso nomine merdochas; et est tota circumligata auro, et in
quolibet angulo eius est vnum serpens de auro qui verberatos fortissime:
Habet etiam haec pignaretia de margaritis, et per istam pignam defertur
potus per meatus et conductus qui in curia regis habetur; et iuxta eam
pendent multa vasa aurea cum quibus volentes bibere possunt. In hoc autem
palatio sunt multi pauones de auro; et cum aliquis Tartarus facit festum
domino suo, tunc quando conuiuantes collidunt manus suas prae gaudio et
laeticia, pauones emittunt alas suas, et expandunt caudas, et videntur
tripudiare; Et hoc credo factura arte Magica, vel aliqua cautela
subterranea.
De gloria magni Canis.
Qvando autem magnus ille Imperator Canis in sede sua imperiali residet,
tunc a sinistro latere sedet Regina, et per vnum gradum inferius duo
mulieres quas ipse tenet pro se; quando non potest ad Reginam accedere: In
infimo autem gradu resident omnes dominae de sua parentela. Omnes autem
mulieres nuptae portant supra caput suum vnum pedem hominis, longitudinis
vnius brachij cum dimidio; et subter illum pedem sunt pennae gruis, et totus
ille pes ornatur maximis margaritis. A latero vero dextro ipsius Canis
residet filius eius primogenitus, regnaturus post ipsum, et inferius ipso
omnes qui sunt de sanguine regio: Ibi etiam sunt 4. scriptores scribentes
omnia verba quae dicit rex; Ante cuius conspectum sunt Barones sui, et multi
alij nobiles cum sua gente maxima, quorum nullus audet loqui nisi a domino
licentia petatur exceptis fatuis et histrionibus, qui suum dominum
consolari habent; Illi etiam nihil audent facere, nisi secundum quod
Dominus voluerit eis legem imponere. Ante portam palatij sunt Barones
custodientes, ne aliquis limen portae tangat. Cum autem ille Canis voluerit
facere conuiuium, habet secum 14000. Barones portantes circulos, et
coronulas in capite, et domino suo seruientes; Et quilibet portat vnam
vestem de auro et margaritis tot quot valent plus quam decies millies
florenorum. Curia eius optime ordinatur per denarios, centenarios, et
millenarios, et taliter quod quilibet in suo ordine peragit officium sibi
deputatum, nec aliquis defectus reperitur. Ego frater Odoricus fui ibi per
tres annos, et multotiens in istis festis suis fui, quia nos fratres
minores in sua curia habemus locum nobis deputatum, et oportet nos semper
ire, et dare sibi nostram benedictionem: et inquisiui ab illis de curia, de
numero illorum qui sunt in curia domini, et responderunt mihi quod de
histrionibus sunt bene 18. Thuman; Custodes autem canum et bestiarum, et
auium sunt. 15. Thuman; Medici vero pro corpore Regis sunt 400. Christiani
autem 8. et vnus Saracenus. Et ego quando fui ibi, hij omnes omnia
necessaria tam ad victum, quam ad vestitum habebant de Curia domini Canis.
Quando autem vult equitare de vna terra ad aliam, habet 4. exercitus
equitum, et vnus per vnam dietam ipsum antecedit, secundus aliam, et
tertius similiter, et quartus; ita quod semper ipse se tenet in medio in
modum crucis; et ita omnes exercitus habent omnes dietas suas ordinatas,
quod inueniunt omnia victualia parata sine defectu. Illemet autem dominus
Canis per illum modum vadit; Sedet in curru cum duabus rotis in quo facta
est pulcherrima sella tota de lignis Aloe, et auro ornata, et margaritis
maximis, et lapidibus pretiosis; et 4. Elephantes bene ordinati ducunt
istum currum, quos praecedunt 4. equi altissimi optime cooperti. Iuxta
currum a lateribus sunt 4. Barones tenentes currum, ne aliquis appropinquet
domino suo. Supra currum sedent duo Gerfalcones albissimi, et dum videt
aues quos vult capere, dimittit Falcones volare, et capiunt eas; Et sic
habet solatium suum equitando, et per iactum vnius lapidis nullus audet
appropinquare currui nisi populus assignatus: vnde incredibile esset homini
qui non vidisset de numero gentis suae, et reginae, et primogeniei sui. Istae
Dominus Canis imperium suum diuisit in 12. partes, et vna habet sub se 200.
magnarum ciuitatum: vnde ita latum et longum est suum imperium, quod ad
quamcunque partem iret, satis haberes facere in sex mensibus, exceptis
insulis, quae sunt bene 5000.
De hospitijs paratis per totum imperium pro transeuntibus.
Iste Dominus, vt transeuntes habeant omnia necessaria sua per totum suum
imperium, fecit hospitia praeparari vbique per vias; in quibus sunt omnia
parata quae ad victualia pertinent: Cum autem aliqua nouitas oritur in
imperio suo, tunc si distat, ambassiatores super equos vel dromedarios
festinant, et cum lassantur in cursu, pulsant cornu, et proximum hospitium
parat vnum similiter, equum, qui quando alius venit fessus accipit literam,
et currit ad hospitium, et sic per hospitia, et per diuersos cursores rumor
per 30. dietas, vno die naturali venit ad imperatorem; et ideo nihil
ponderis potest fieri in imperio suo, quin statim scitur ab eo. Cum autem
ipse Canis vult ire venatum; istum modum habet. Extra Cambaleth ad 20.
dietas, est vna foresta quae 6. dietas continet in ambitu; in qua sunt tot
genera animalium et auium quod mirabile est dicere: Ad illud nemus vadit in
fine trium annorum vel quatuor cum tota gente, cum qua ipsum circuit, et
canes intrare permittit, qui animalia, scilicet leones, ceruos, et alia
animalia reducunt ad vnam planitiem pulcherrimam in medio nemoris, quia ex
clamoribus canum maxime tremunt omnes bestiae syluae. Tunc accedit magnus
Canis super tres elephantes et 5. sagittas mittit in totam multitudinem
animalium, et post ipsum omnes Barones, et post ipsos alij de familia sua
emittunt sagittas suas; et omnes sagittae sunt signatae certis signis et
diuersis: Tunc vadit ad animalia interfecta, dimittens viua nemus reintrare
vt alias habeat ex eis venationem suam, et quilibet illud animal habebit in
cuius corpere inuenit sagittam suam quam iaciebat.
De quatuor festis quae tenet in anno Canis in curia.
Quatuor magna festa in anno facit Dominus Canis, scilicet festum
natiuitatis, festum circumcisionis, coronationis, et desponsationis suae; et
ad ista festa conuocat omnes Barones, et histriones, et omnes de parentela
sua. Tunc domino Cane in suo throno sedente, accedunt Barones cum circulis
et coronis in capite, vestiti vario modo, quia aliqui de viridi, scilicet
primi, secundi de sanguineo, et tertij de croceo, et tenent in manibus vnam
tabulam eburneam de dentibus Elephantum, et cinguntur cingulis aureis vno
semisse latis, et stant pedibus silentium tenentes. Circa illos stant
histriones cum suis instrumentis: In vno autem angulo cuiusdam magni
palatij resident Philosophi omnes ad certas horas, et puncta attendentes:
et cum deuenitur ad punctumn et horam petitam a philosopho, vnus praeco
clamat valenter. Inclinetis vos omnes imperatori vestro: tunc omnes Barones
cadunt ad terram; et iterum clamat, Surgite omnes, et illi statim surgunt.
Iterum philosophi ad aliud punctum attendunt, et cum peruentum fuerit,
iterum praeco clamat; ponite digitum in aurem, et statim dicit, extrahite
ipsum; iterum ad aliud punctum clamat, Buratate farinam: et multa alia
faciunt, quae omnia dicunt certam signifcationem habere, quae scriberi nolui,
nec curaui, quia vana sunt et risu digna. Cum autem peruentum fuerit ad
horam histrionum, time Philosophi dicunt, facite festum domino, et omnes
pulsant instrumenta sua, et faciunt maximum sonitum; et statim alius
clamat; Taceant omnes, et omnes tacent: Tunc accedunt histrionatrices ante
dominum dulciter modulantes, quod mihi plus placuit. Tunc veniunt leones,
et faciunt reuerentiam domino Cani; Et tunc histriones faciunt ciphos
aureos plenos vino volare per aerem, et ad ora hominum se applicare vt
bibant. Haec et multa alia mirabilia in curia illius Canis vidi, quae nullus
crederet nisi videret; et ideo dimitto ea. De alio mirabili audiui a fide
dignis, quod in vno regno istius Canis in quo sunt montes Kapsei (et
dicitur illud regnum Kalor) nascuntur pepones maximi, qui quando sunt
maturi aperiuntur, et intus inuenitur vna bestiola similis vni agnello:
sicut audiui quod in mari Hybernico stant arbores supra ripam maris et
portant fructum sicut essent cucurbitae, quae certo tempore cadunt in aquam
et fiunt aues vocatae Bernakles, et illud est verum.