The Principal Navigations, Voyages, Traffiques, - Richard Hakluyt
Pages:
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31
Item ab hoc latere maris per tres dietas habentur magnae montium alpes,
inter quas venit quasi oriens de Paradiso fluuius decurrentibus petris,
nihil penitus habens aquae, in quibus aestimandae sunt plurimum magnarum esse
virtutum, quamuis de singulis humanae scientiae constare non potest.
Hic petrarum fluuius currit ad intercisum tempus, quasi in tribus septimanae
diebus, per spatium deserti Indiae plurium dietarum, velut fluuius, quousque
tandem se perdat in mare arenosum praedictum, atque ex tunc ipsi lapides
penitus non comparent. Tempore autem sui cursus nullus appropinquare
praesumit, prae strepitu eius et motu: sed tempore quietis aditur sine
periculo vitae.
In Orientem versus fluuij originem ad ingressum deserti magni inter quosdam
de montibus, cernitur grandis terrae planicies tanquam spatiosi campi
totaliter arenosi, in quo videntur ad Solis ortum exurgere de arena, et
secundum eleuationem Solis excrescere quaedam virgulta, atque in feruore
meridiei producere fructum. Ac de illo in Solis decliuo fructus cum
arbustulis paulatim minui, et in occasu penitus deperire, vnde et nullus
hominum audet illorum vti fructibus, ne sit quid fantasticum et nociuum.
In huius deserti interioribus, vidi homines in toto syluestres, qui etsi in
superioribus formam praetendere videantur humanam, descendunt in
subterioribus ad formam bestiae alicuius.
Horum quidam frontes gerunt cornibus asperatas, grinientes vt ferae vel
apri: alij nonnulla vti videntur loquela, quam nemo rationalium nonit, et
quibusdam signis concepta depromunt. Et est illic pluralitas syluestrium
canum, qui dicuntur papiones, quibus postquam edomiti, et ad venandum
instructi fuerint, valent capi multae bestiae per desertum. [Sidenote:
Papagalli.] Est et copiositas papingonum auium viridium in colore quas
appellant phicake, et quarum diuersa sunt genera, nobiliores habent latas
in rostro linguas, et in vtroque pede digitos duos. Et quaedam ex istis
naturaliter loquuntur verba aut prouerbia, seu salutationes, in patriae
idiomate, vt euidenter salutes, concedant, et reddant viatoribus, et
nonnunquam debitum iter errantibus per desertum ostendant. Minus autem
nobiles non loquuntur ex natura, sed si latas habent linguas, et non sunt
vltra duorum annorum aetatis, possunt per assiduitatem instrui ad loquelam.
Aliae nec loquuntur, nec eradiuntur, sed solum clamitant pro voce milui, et
nisi tres digitos habent in pede.
Nota: in quarta orientali Deus dedit fratribus minoribus magnam gratiam,
vnde in magna Tartaria ita expellunt ab obsessis daemones, sicut de domo
canes: vnde quandoque per decem dietas ad eos adducuntur daemoniaci
alligati, et statim fratribus praecipientibus in nomine Iesu Christi,
exeunt, et liberati baptizantur, et comburunt idola, et plures credunt, et
quandoque exeunt idola de igne, et fratres proijciunt aquam benedictam, et
clamat daemon, Vide, de meo habitaculo expellor propter fratres minores.
Ita multi credunt, et baptizantur. Odericus.
[Sidenote Melescorde Regio. Vel regionis.] Item nota: dum recederem de
terra Praesbyteri Ioannis versos occidentem, applicui ad contratam vnam,
quae dicitur Melescorde, quae pulchra est, et multum fertilis: inter montes
duos huius contratae fecerat quidam murum circundantem montem, et in eo
fontes nobilissimos, et omne detectabile. Et hunc locum dicebant paradisum,
sicut hic fere continetur. Ideo Odericus, qui postea narrat de valle
infausta in hoc se terminat.
[Sidenote: Mischorach.] Ad supradictum Indiae regnum Pentexoriae satis prope,
et lata est et longa Insula, Mischorach, bonis copiose referta, de qua vnum
scribo praeteritum mirum.
Ante paucos hos annos, villanus ditissimus, sibi valde preciosum
construxerat palatium, quasi pro Paradiso terrestri, circundatum, munitum
fortalitijs, ac repletum omnibus corporalibus delicijs.
Illic areae, turres, camerae, cubicula, cum alijs aedificijs, in multo numero,
et gloria permagnifica, ac historiarum picturis, inter quas, nonnunquam
prodigioso artificio bestiae et bestiolae, aues et auiculae discurrebant,
volitibant, et per pugnas, garritus, collusiones, mentiebantur viuere.
[Sidenote: Ditissimi villani paradisus fictitius.] Illic prata, et pometa,
et seruatoria circa deliciosi collis congestum, distincta velut omni genere
florum, arborum, et herbarum, cum multis fontibus et riuulis, quorum
perspicuitas, et fluxus in glaris suauem et auditui praestabant
refectionem, et super aliquos fuerunt exceptioris artificij, circumstructi
auro, et argento, et gemmis, et tres principales fontes emittentes ad
palatium Domini per occultas conductas, riuulos vini, lactis, et mellis.
Copiosus quoque numerus formosorum puerorum, et puellarum, aetatis inter
decem et sex decem annos, indutorum torquibus, et cycladibus exauratis,
exercentium inter iocos cantus et spectacula, ac seruientium suo Domino
prope nutum. Audiebantur ex turrium custodibus, nec non videbantur
dulcisonae, symphoniae, generum diuersorum, vt certissime putares, non
hominum, sed Angelorum: et in istis, ac similibus, deliciebatur iste
villanus.
Sed et aurum liuido nil iuuat, imo nocet: quia enim hic inuidiae et otij
facibus super ingenuitatem mentis omnium generaliter nobilium principum
verebatur in corde: (ingenuitas enim, et rusticitas nunquam cohabitant in
cordis vno domicilio) Composuerat ista sibi in hunc finem, vt per se
singulos aduocaret aliquos vasallos corpore robustos, menteque audaces,
atque ad omnem proteruiam bene procliues: et cuilibet pro placitis
muneribus commisit vt illum seu illum principem seu Baronem, quem dicebat
sibi aduersarium, clam per insidias vel impetum, occideret, promittens
quenquam post factum ad se recepturum perpetuo in hunc locum: sed et velut
vaticinans pseudo praedicauit, si quem illorum pro his flagitijs contigeret
corporaliter tradi morti, nihilominus animam eius in hunc amoenum Paridisum
recipi, et viuere in aeeternum.
[Sidenote: Mandeuillus oculatus testis.] Per hunc igitur modum nonnulis
nobilibus occisis, et interfectis, tandem nudabatur eius nequitia tanta, et
congregati regionis Barones miserum occiderunt, eius opera destruentes.
Ipse ego inibi ductus vidi fontium loca, et multa rei vestigia.
CAPVT. 44.
De loco et dispositione vallis infaustae.
Huius ad insulae extremitates non procul a fluuio Pyson, habetur locus
mirabilis pariter et terribilis, vltra omne mundanum, pene et procul: de
euentibus, ac laboribus infinitis, quae mihi meisque in tempore
itinerationis acciderunt hucusque subticui, cum iam vnum de maioribus ecce
narro.
Est illic in alpibus vallis infausta, quatuor ferme leucarum: longitudo
vallis, quasi ad quatuor milliaria Lombardica, appellata vallis
incantationis, seu periculosa, seu propius daemoniosa: intra quam diebus ac
noctibus resonant boatus et tumultus tonitruorum, tempestatum, clamorum, et
stridorum, diuersique generis sonituum terribilium, quos illic exercet
multitudo spirituum malignorum.
Prope ad vallis medium sub vna rupium, apparet omni tempore visibiliter
integrum ac maximum caput daemonis vsque ad humeros tantum, cuius speciem
prae horrore nullus pleno intuitu humanus audet diu oculus sustinere: nam
respicientes contra aspicit truculenter, agitans oculos minaciter, tanquam
ex palpebris eiecturus (quae et scintillant) flammas in altum. Totumque
caput sese rotat ad minas, et variat terribiliter modum et continentiam sub
repente diuersis maneriebus. Exitque de illo per totum ignis obscuratus
fumo, et foetor, tantus, quod per magnum spatium viae pessimam vallem
infectat.
Ingredi autem volentibus, apparet semper ad introitum vallis, magna copia
auri, argenti, vasorum, vestium, et rerum pretiosarum, quas proculdubio ibi
daemones confingunt, quibus et ab olim multi insipientium hominum
concupiscentia tracti intrarunt, et vsque nunc intrant pro colligendo
thesauro: sed de Infidelibus paucissimi reuertuntur, imo nec de
Christianis, qui auaritiae causa ingrediuntur: per vallis autem semitam, quae
inter montes et monticulos, tortuosa et aspera est, gradientes vident, et
audiunt, daemoniacos spiritus multos volutantes, et imaginibus corporum
visibilium, serpentum, volucrum, vlularum, lamiarum, et huiusmodi specierum
horribilium dentibus minitantes, vngulas erigentes, incognitos sibilos
spirantes prope super capita ad aures transgredientium. Semperque minuitur
lumen aeris, donec ventum fuerit ad terribilissimum locum capitis
antedicti.
Si quis autem sincerae fidei Christianus per contritionem veram et
confessionem, se posuerit in statu saluationis, munitus corporis Christi
mysterijs, ac signo crucis, cum intentione ibidem agendi poenitentiam de
admissis, et cauendi de admittendis, putatur posse hanc transire vallem
securus quidem a morte, non tamen liber a laboribus, horroribus, et
tormentis, et exire, de omnibus culpis praeteritis corruptis, ac de futuris
magis solito cautus, sicut scriptum est, territi purgabuntur.
Nota aliud mirabile magnum. Vidi cum irem per vnam vallem positam iuxta
flumen quod egreditur de paradiso, vidi in ea multa corpora mortuorum, in
qua etiam audiui multa genera Musicorum, qui ibi mirabiliter pulsabant:
tantus erat ibi tinnitus Musicorum, quod incussit mihi timorem horribilem.
Est autem longitudo illius vallis quasi ad quatuor milliaria Lombardica, in
qua si vnus Infidelis intrat, nunquam egreditur, sed sine mora moritur: Et
licet sciui, quod intrantes moriuntur, tamen acceptaui intrare, vt viderem
quid ibi esset. Dum intrassem tot humana cadauera ibi vidi, quod nisi quis
videret, credere non posset.
In hac valle, ab vno eius latere, vidi faciem hominis valde horribilem, qui
tantum horrorem mihi incussit, quod putaui me spiritum exhalare, propter
quod saepe repetij verbum vitae, scilicet, verbum Caro factum est.
Ad illam faciem non audebam accedere, nisi ad distantiam octo passuum:
postea iui ad caput vallis, et ascendi super montem arenosum, in quo
vndique circumspiciens, nihil videbam, nisi instrumenta musicalia, quae
audiebam fortiter pulsare. Cum fuissem in capite montis, reperi multum
argentum congregatum ibi in similitudinem squamarum piscium, vnde posui in
gremio, sed quod de ipso non curabam, dimisi illud, et sic illaesus
transiui Deo concedente.
Sarraceni cum hoc scirent, reuerebantur me esse baptizatum, et sanctum:
mortuos nunc in valle dicebant, homines infernales.
Odericus ad literam hic terminat suum librum: non fuit tot perpessus in
valle, sicut ego. Anno Domini 1331. Ianuarij nono, migrauit ad Christum, in
conuentu Minorum: cuius vitam statim in fine, et vsque nunc claris
miraculis diuina prouidentia approbat, et commendat, prout continebatur in
quaterno, a quo concordantias hic superseminaui.
CAPVT. 45.
De periculo et tormentis in valle eadem.
Itaque dico vobis, cum sodalibus, qui simul eramus, quatuordecim diuersarum
nationum ante ingressum huius tanti periculi peruenissemus, nos tractatu
longo, et deliberatione acuta consiliabamur, vtrumnam ingredi deberemus, et
quidam affirmabant, alii vero negabant. Erant autem in numero duo deuoti
fratres, de religione beati Francisci, natione Lombardi, qui videbantur pro
seipsis non multum curare ingressum, nisi quia noluerunt nos animare ad
ingressum, dicentes, si qui nostrum per confessionem, et Eucharistiae
susceptionem se ibidem praemunirent, ingrederentur cum illis: quo, ab
omnibus mediante debita prouisione, quam ipsi fratres penes se gerebant
peracto, parauimus mentes nostras cum pedibus ad intrandum.
Sed ecce quinque de nobis, duo Graeci et tres Hispani, semetipsos ab alijs
segregantes, visi sunt alium requirere introitum nos praecedere cupientes,
et certe nos illos exinde non vidimus, et quid eis acciderit an periculum
subierint, velne ignoramus.
Nos autem nouem per vallem processimus in silentio, et cum cordis ea
deuotione, quam quisque sibi potuerit obtinere: et ecce in breui transacto
spatio apparuerunt cumuli massarum auri et argenti, et preciosorum copia
vasorum. Sed dico vobis pro parte mea, quia nihil horum tetigi, reputans id
fallaciam daemonum confinxisse ad mittendum concupiscentiam in cor nostram,
imo sine intermissione conabar cor meum custodire ad deuotionem inceptam.
Procedentibus igitur nobis lux coeli minuebator paulatim et augebatur
horror, quoniam prope nos vndique etiam sub pedibus nostris apparebant
iacere cadauera mortuorum hominum penitus defuncta: alia adhuc spirantia,
et nonulla semiuiua, super quae dum nos aliquando calcare contingeret,
conquerebantur, ac dolorose submurmurabant.
Et licet non certum id habebam, aestimaui hoc fieri in parte vel in toto
fictione daemonum, reputans in breui tempore tantam multitudinem hominum
spontanee vallem intrasse, et si a longo tempore in ea perijssent
putrefactos fuisse.
Ergo in initio nostri processus quasi prope leucam inuenitur iter sub
pedibus satis promptum, sed lumine tanquam ad medium nobis sufficiente, via
torquebatur nimis, et asperabatur: et ecce figurae daemonum, circum et supra
in aere se ferentium, ad imagines horribilium luporum, leonum, laruarum,
megerarum, iuxta cuiuscunque genus vlulantium, rugentium, stridentium,
gannientium, hiantes ore, intentantes dentibus, rostris, ac vnguibus, nos
terrere, mordere, discerpere, deglutire.
Quapropter pro breui interdum soluto silentio nos inuicem hortabamur, ne
quis pro pusillanimitate terrori cederet, et tanto deficeret in agone. Hoc
igitur modo per secundam leucam expirante nobis vsque ad tenebras lumine,
quousque quis vix vmbram proximi agnoscere possit, praeter praedicta in
aere tormenta, incurrebant nobis ad tibias, et pedes pluralitas quasi
porcorum, vrsorum, et caprarum grinnientium, et impellentium nos ad lapsum,
quod vel ad tertium, vel quartum, aut sextum passum solatenus cadebamus in
palmas, seu genua, vel prosternebamur in faciem, aut supini.
Ac superuenere praeter hoc ventorum turbines, fulgurum coruscationes,
tonitruorum boatus, drandium casus et exundatio pluuiarum, quantas et
quales nunquam accepimus in hoc mundo, quibus iactabamur, ruebamus,
quassabamur, et periclitati fuimus extra narrandum.
Interdum quoque sensimus tanquam graues baculorum ictus, per humeros,
dorsa, latera, et ad renes, alij quidem grauiores, alij vt puta secundum
demeritum vniuscuiusque. Et certe dum per tanta tormenta, quasi exhaustis
totis viribus, iam prope medium locum vallis erat ventum, accidit repente,
sub vnico instanti temporis, quibusdam nostrum expalmatio ita dura, vt
omnes pariter collisi, et prostrati iaceremus in extasi per vnam vul duas
forsitan horas.
Et isto defectu vidit quilibet suo modo spiritualem visionem
supermirabilem, et excedentem omne dictum, et scriptum.
Ego vero de visione mea nihil ausus sum scribere, vel loqui, quia et
fratres singuli inhibuerunt, nisi de his, quae corporaliter intuebamur, et
passi sumus.
Grauissimum singuli sustinuimus ictum per corporis loca diuersa, vnus in
facie, alius in pectore, ad costas, in dorso, vel ad humerum, et mansit
cuique signum percussurae nigerrimum, ad formam virilis manus humanae:
[Sidenote: Mirabilis ictus.] Ictum autem meum in colli ceruice tali ac
tanta passione, vt putabam caput abscissum de corpore auolare: et hinc ad
octodecimum annum mansit mihi in prima magnitudine signum: sed et vsque
nunc variato colore locus ille demonstrat penissime cicatricem, donec cum
cadauere tota mutabitur in sepulchro: porro vbi nos ab extasi in his
tenebris separauimus singuli per diuinam gratiam respirando, loquendo,
palpando, erigendo nos ipsos mutua humanitate, vt potuimus, recollegimus,
et cohortabamur, cum subito nobis apparuit sub tenebroso lumine, vel potius
fumosa caligine, locus ille spatiosus mediae vallis, continens antedictum
horribile caput daemonis, plenus foetore inaestimabili, et iugi occupatus
exercitatione innumerorum spirituum malignorum.
Hunc ergo locum ineptum cum vitare vellemus in toto nequiuimus extremitatem
eius, quocunque girantes, nullus nostrorum perfecto aspectu audebat
respicere quae gerebantur ibidem, quia inuadens tremor statuebat
horripilationem extrahebat, sudorem, et pudorem omnes extinguere
videbantur. Nec tamen potuit esse consilium de reuertendo, ne propter
immutatum propositum confestim a daemonibus strangularemur.
Transiuimus, Dei gratia nobis opitulante, sed non sine maximo horroris,
foetorisque tormento: rursumque ex tunc procedentes nos apprehendebat
tenebrosa, validaque tempestas, ventorum, coruscationum, tonitruum,
grandinum, et pluuiarum, cuius, quassatione collabebamur in facies, et in
dorso dextrorsum, et sinistrorsum, interuoluente ad tibias, sicut prius
multitudine grinnientium bestiarum, nec dubito scribere quoque amplius,
quam 500. vicibus per hanc vallem quisque nostrum sternebatur ad terram.
Post vero exactam tertiam leucam, coepit nobis augeri lux aeris, ex quo
animosiores effecti, in vno tranquilliori loco nos parum pausantes, gratias
Deo palmis extensis in caelum, reddidimus immensas, et praecipue quod
nullus deesset de nouenario numero sociorum.
Nihilominus tamen spiritus in aere nobis minari non cessabant, pretendentes
in derisionem sua pudenda simul, et foeda virilia et posteriora.
Pro certo ergo habeatis de his quae vidi, et sensi, nullam possum vobis
tradere aequipollentiam verborum, cum quia grauissima erant, tum quia,
singulis ne mihi deuotionem minueret non attendebam, tum etiam, quod prae
horrore, labore, et dolore multa memoriae non commendabam.
Per quartam autem leucam (ductrice gratia) leuius transeuntes, sustinuimus
tamen sub pedibus hominum cadauera mortuorum, prope vallis exitum rerum
tentamina preciosarum.
Nunc itaque obsecro magno cordis effectu, haec legentes et audientes ego,
qui in illa hora quid erga me agebat misericordissimi Dei pietas ignorabam,
vt velitis pro me, simul et mecum ex mentis intimo collaudare ipsum
Dominum, qui tunc de potestate tenebrarum illarum eripuit me indignum, et
prout confido, a delictis iuuentutis me purgauit, quatenus de postea
commissis, et committendis, mihi propitius fore dignetur, cum iam senior
sim effectus. Quoniam etsi ex tunc proposui mores corrigere, ex nunc statuo
in melius emendare, per filium eius Iesum Christum Dominum nostrum.
Ad hoc, addo breuiter, quod non auderem hortari quenquam, me consulentem,
vt spontanee ingrederetur hanc vallem infaustam, quamuis ego curiosus
intraui. Venientes posthac ad proximas habitationes, necesse fuit nobis
intendere ad recreandum corpora cibarijs, et balneis, et ad medendum
vulneribus, et quassaturis, donec per aliquod tempus vnusquisque acciperet
deliberationem super suo futuro.
CAPVT. 46.
De quibusdam alijs admirandis per Indorum insulas.
[Sidenote: Gigantes Anthropophagi.] Vt modo procedam in tractatu. Sciatis
ad paucas inde dietas grandem insulam haberi gigantum, ad straturam
altitudinis viginti quinque pedum nostrorum, de quibus ipse vidi nonnullos,
sed extra terram eorum, et audiuimus esse intrinsecus quosdam triginta
pedum, et vltra: hi operiuntur non vestibus, sed bestiarum pellibus
vtcunque sibi appensis, comedentes animalium carnes crudas, et lac pro potu
sorbentes, atque appetentes super omnem esum carnes humanas.
Istorum non curaui intrare insulam: nam et audiui quod ad maris littus
solent insidiari nauigantibus, nauesque submergere, nisi interdum
redimantur tribus aut quatuor per sortem hominibus sibi datis.
[Sidenote: Letiferi aspectus mulierum.] Versus Austrum hinc in mari Oceano,
habetur inter alias insulas vna, vbi crudelibus quibusdam mulieribus
nascitur in oculis lapis rarus, et malus, quae si per iram respexerint
hominem, more Basilisci interficiunt solo visu.
Et vltra hanc insulam alia maior et populosior, vbi cum multi sint vsus
nobis insueti, vnum describo.
[Sidenote: Insula vbi virgines vitiantur antequam nubant.] Dum
desponsauerit vir puellam, virginem, mandat hominem incompositum, velut
ribaldum, qui sua idonea claue per expertos super hoc diligenter
considerata, si reputatur idonea reseret et vestiget sub nocte vnica
virginalem conclauem, pro mercede sibi tradita competenti. Et si postera
nocte accedens sponsus ita non inuenerit, poterit, et consueuit hominem
impetere ad mortis iudicium indeclinabile. Cumque huius moris discere
voluissem causam, accepi responsum, pro certis temporibus apud eos,
virgines habuisse in matricibus paruos serpentes, quibus nocebantur primi
ad illas intrantes.
Ideoque et viri, que pro mercede tantum subeunt periculum, vocant sua
loquela cadibrum, est, stultos desperatos.
Ex hac, apparet Insula in qua inter alios vsus, peruersae sunt matres contra
naturam et scripturam, cum pepererent contristantur, et dum proles moritur
iocundantur, iactantes in magno igne cum conuiuio et exultatione, dumque
maritus ante vxorem decidit, patebit vxoris plena dilectio, si cum corpore
mariti, quod rogo traditur se iactat cremandum, vt quia in isto seculo
steterunt amoris vinculo colligati, non sint alio separati.
Nec tamen intelligunt illud seculum, nisi quod sibi confingunt terrestrem
Paradisum. Purum aut minorem annis, trahet mater secum si placet, sed
aetatis puer perfectae, eliget pro proprio placito viuere superstes, aut mori
iuxta parentes.
Hic etiam non succedunt Reges per generationem sed per electionem, vt
assumatur non nobilior, aut fortior, sed morigeratior, et iustior, 50 ad
minus annorum, nullam habens sobolem aut vxorem, seruaturque illic iusticiae
rigor in plena censura, in omnibus et contra omnes, etiamsi forefecerit
ipse Rex, qui nec eximitur a traditis legibus pro concupiscentia vel
contemptione quarumlibet personarum.
Veruntamen Rex si peccauerit non occiditur ob reuerentiam, sed quod sub
poena mortis, publice inhibetur, ne quispiam in Regione ei verbo vel vllo
facto communicet, et quoniam sui loco alter rex constituitur, necesse est
illi breui vita degere vel perpetuo exulare. Constat post ipsam, et alia
Insula, multis bonis locuples, et hominibus populosa, de qua recolo
scribendum, quod nulla occasione comedunt tria genera carnium, gallinarum,
leporam, et aucarum, quas etsi nutriant in copijs, vtuntur duntaxat
pellibus aut plumis.
Caeterarum vero bestiarum et animalium licite vescuntur carnibus pro victu,
et lacte pro potu. Ibi quisque vir licite potest coniungi cuique mulieri;
quantumcunque propinquet, exceptis progenitoribus, patre matre. Nam
cohabitatio, et commixtio omnium virorum ad singulas mulieres apparet ibi
communis, vnde mater natum paruulum suum, adicit pro sui placito cuicunque
viro, qui circa generationis tempus secumn dormierit, nec valet vllus
virorum esse certus de proprio generato, quem modum exlegem arbitror et
turpem.
Sicut ergo praefatus sum, multa mira videntur per Regiones Indorum, mira
quidem nobis, sed illis assueta, quibus si nostra recitarentur assueta,
audirent pro miris. Nam et dum quibusdam dixi aucas viuas apud nos nasci in
arboribus, admirati sunt satis. In multis locis seminatur singulis annis
sementum de Cothon, quod nos dicimus lanam arboream, exurgunt ei modica
arbusta, vel potius arbustula de quibus talis lana habetur: est arbor
luniperus, de cuius ligno desiccato, si carbones viuos sub proprijs
cineribus tenueris diligenter opertos, igniti seruabuntur ad annum.
Est et genus Nucum incredibilis magnitudinis ad quantitatem magni capitis:
et bestia vocata, oraflans, vel serfans, corpore in nostrorum aldtudine
caballorum, et collo in 20 longitudine cubitorum ad prospiciendum vltra
domos et muros, quorum posteriora apparent vt hinniculi siue lerni.
Genus est etiam Camelionum ad formam hynnulorum, qui semper patulo tendunt
ore, vel nil manducantes. Viuunt de aere, quae etiam ad suum libitum
videntur sibi variare colorem, exceptis (vt dicitur) albo vel rubeo.
Maximi quoque serpentes, inuicem qualitate, et genere differentes
atque colore.
Aliqui cristam in capite gerunt, quidam more hominum ad duos pedes erecti
incedunt, et nonnulli qui dicuntur Reguli, venenum per ora distillare non
cessant, nec non quam plures cocodrilli, de quibus aliquid in
praecedentibus retuli; [Sidenote: Apri ingentes. Leones albi. Louheraus.]
et apri in nostrorum magnitudine boum, spinosi ericij, in quantitate
porcorum, leones albi in altitudine dextrariorum. Louheraus, seu Edouches
per Indiam habentur, quod ferarum genus satis est maius nostris communibus
equis, geren in fronte tetri capitis tria longa cornua, ad formam pugionis,
ex vtraque parte scindentia, vt eis nonnunquam interficiant Elephantes.
Aliae quoque bestiae crudeles vt vrsi cum capitibus fere aprorum et habentes
pedes senos, qui finduntur latis vngulis bis acutis, et cum caudis leonum
siue pardorum.
Et quod vix credetur, mures pro quantitate, 10, aut 12. nostrorum et
vespertiliones ad modum coruorum.
Sed et aucae in triplo maiores nostris, plumis indutae rubris, nisi quod in
pectore et collo apparet nigredo.
Et breuiter tam ibi quam alibi, habentur pisces, bestiae, volucres, aut
vermes diuersorum generum, aut specierum, de quibus hoc loco, vel inutilis,
vel prolixa posset fieri narratio, quod nec illis qui nunquam propria
exierunt, credibilis videretur.
The English Version.
And he hathe in his lordschipes many grete marveyles. For in his contree,
is the see that men clepen the Gravely See, that is alle gravelle and sond,
with outen ony drope of watre: and it ebbethe and flowethe in grete wawes,
as other sees don: and it is never stille ne in pes, in no maner cesoun.
And no man may passe that see be navye, be no maner of craft: and therfore
may no man knowe, what lond is bezond that see. And alle be it that it have
no watre, zit men fynden there in and on the bankes, fulle gode fissche of
other maner of kynde and schappe, thanne men fynden in ony other see; and
thei ben of right goode tast, and delycious to mannes mete.